- MONUMENTUM
- MONUMENTUMIureconsulto ff. de Religiosis, et sumptibus funerum, idem est quod Graecis Cenotaphium, ita enim ille: Si ibi sit corpus, dici sepulchrum: si absit, dici Monumentum, ut et Graecis Cenotaphium, quia structum solum ad memoriam defuncti. Virgilio Aen. l. 6. v. 505. Inanis tumulus, Suetonio in Claud. c. 1. Honorarius tumulus, dictum: Unde vetustae marmorum inscriptiones, notante Alciatô l. 10. Par. c. 12. haec verba praeferunt, ob honorem: et Tacit. Honorique Patris Princeps ipse cum Legionibus decurrit, Annal. l. 2. c. 7. Philostratus in Apollonii vita l. 8. c. 13. vocat Pseudotaphium, quia mendax sepulchrum; Nonnus Κενήριον καὶ τύμβον κενὸν, Dionys. l. 2. etc. Horum duplex usus, quorum alterum indigitat la Cerda, in loc. cit. Virgilii ubi Monumentum istius modi ab Andromache marito Hectori in Epiro constructum memorat Poeta; Consuevêre, inquit, Veteres iis, quos amabant; pluribus in locis imaginarium quendam tumulum excitare. Hinc Druso, cuius cadaver Romae in Campo Martio humatum, Exercitus honorarium tumulum, ut habet Sueton. loco praefatô, excitavit: circa quem deinceps statô die quotannis miles decertaret, Galliarumque civitates publice parentarent. Et Alexander, Cenotaphium in Gallia, Romae amplissimum sepulchrum meruisse, dicitur apud Lamprid. in eius vita: c. 63. Euripidi quoque, quum ipse in Macedonia sepultus esset, in Attica honorarium tumulum excitatum esse, refert in Atticis Pausan. Alterum innuit Xenoph. in Expedit. Cyri l. 6. His, quorum corpora inventa non sunt, Cenotaphium magnum fecerunt pyramque magnam et coronas imposuerunt. Nempepostquam defuncti cadaver haberi non poterat, Graeci ἀνακαλέσαςθαι solebant τὴν ψυχὴν, i. e.—— Manes ter voce vocare:dein Monumentum ei erexerunt, in nominis eius perennem memoriam. Sic in Corinthiacis Pausan. Ducibus omnibus, qui ad Ilium ceciderant, istiusmodi tumulum exstructum esse refert. Idem Pythagoraei iis, qui a doctrina sua defecissent: et Athenienses omnibus in mari mersis, factitâsse leguntur; Pythagoraei quidem ideo, quia illos, qui principia suae sectaedeseruissent, pro mortuis habebant. In specie, quorum in praelio occisorum cadavera dignosci non poterant, Cenotaphio in Ceramico honorabantur Athenis, unde Aristoph. in Auibus, ὁ Κεραμικὸς δέζεται νὼ. Vide Fortun. Licetum de Gemmis Annularibus, c. 153. ubi Chiorum nummum aereum, in Homeri honorem cusum, explicat, ut et' supra in voce Coenotaphium, pro Cenotaphium. Alias Monumentum, Graece μνημεῖον, Suidae, Μνημεῖον ὁ τάφος: μνῆμα, Ammonio, qui duo haec subtilius distinguit, Μνημεῖα, inquiens, ἔλεγον τὰ μνημόσυνα, Μνήματα καὶ τοὺς τάφους μνήμη γὰρ γίνεται νεκροῦ, μνεία δὲ τοῦ ξῶντος. Sed usus obtinuit ac pervicit, ut μνημεῖα passim sepulchra dicerentur, non tantum μνήματα. Vide supra in voce Memoria. Dicebatur autem Monumentum proprie tumulus, cum cippo, ad memoriam defuncti imposito, Atticis σ´ημα. Quod his versibus expressit summus Poeta Virg. l. 7. Aen. v. 3.—— Ossaque nomenHesperia in magna si qua est ea gloria signat.Ovidius, tumulum nomen habentum dixit, l. 12. Met. v. 2.—— Tumulo quoque nomen habenti.Homer. Il. λ. v. 371.Τύμβῳ τε ςτήλῃ τε, τὰ γὰρ γέρας ἐςτὶ θανόντων.Ad quem versum allusit Virgilius, certe in animo habuit, ut et Ovidius. Tumulus enim nomen habens τύμβος καὶ ςτήλη: Alias tumulus sine nomine, τύμβος merus est, qui ςτήλῃ caret. Non igitur Monumentum seu μνῆμα est, nisi tumulus in cippo vel columna nominis inscriptionem habeat: titulum alii vocant, unde ipsi lapidi nomen; item elogium; Corn. Nepos periculum, in Epaminonda c. 8. de quibus vocibus vide suô locô. Sic cum Monumentum primitus significaret columellam vel ςτήλην mortuitumulo impositam, postea ad ipsum sepulchri locum et sepulchrum aedisicatum significandum transiit. Et quidem, uti sepulchrum ab arca sepulchrali distinctum, ut quod plurium arcarum capax esset; Vide supra in Arca: ita Monumentum, generalis erat θήκη omnium in eadem familia defunctorum, in qua singulorum corporum arcae ac sarcophagi, vel urnae ant cineraria, condebantur. Cuiusmodi sepulchra Familiaria dicuntur Caio, quae quis familiae suae constituit. Monumenta vero ea non unius generis aut formae. Apud Graecos, ubi corpora integra condere coeperunt, hypogaea et subterranea fuêre, omnesque mortui in illis Hypogaeis, in sua quisque arca conditi, iacebant: erant autem haec hypogaea fornicata, unde et καμάρας vocat Phlegon, qui et κλίνας appellat singulorum cadaverum thecas vel arcas, quae unâ camera vel fornice habebantur conditae, videsupra Hypogaeum. Romanorum Monumenta supra terram exstruebantur et ὑπέργεια erant: cuius diversitatis ratio ex diverso more processit. Qui enim corpora integra sepeliebant, quaerenda his fuêre subterranea loca mortuis recondendis; ne cadaveris odor putrescentis in supernis sentirectur: nihil tale metuendum a cineribus et reliquiis combusti corporis. Ideo, qui comburebant corpora sua Romani, super terram conditoria aedificata habuêre. Cuius rei argumentum non leve, quod apud eosdem, si qui defunctorum suorum cadavera non cremârunt, in Cryptis ea locisque subterrancis sepeliverunt. Unde Cryptae Martyrum tot locis leguntur, in veterib. Martyrologiis et Patrum scriptis. Quemadmodum hodie quoque Procerum monumenta et si qui alii gentilia sepulchra habent. Cryptae verae sunt, specus nempe defossi et subterranei fornices, in quibus aut terrâ obruta sunt corpora, aut marmoreis et plumbeis, atque etiam ligneis arcis condita, supra exstante ad memoriam ex marmore aut lapide structâ aliquâ massâ et inscriptâ, quod proprie Monumentum vocari diximus. Nec aliô more modôque monumen ta facta Iudaei habuêre, quibus per facultates illa habere licebat. Cryptae itidem fuerunt, ut eas auctores semper nominant, qui res eorum scripsêre. Σπήλαια Graeci appellant. Nonnus χςθόνια σπέη, ubi de Lazari crypta, quam Ioannes c. 11. v. 38. μνημεῖον et σπήλαιον vocat, ait:Καὶ χςθόνιον σπέος ἦεν ἔσω γλαφυροῖο μελάςθρου,Καὶ λιςθος ἀντιτυποιο φέρων μίμημα ςθυρέτρουΑ᾿μφιπαγὴς ἰσόμετρος ἐρείδετο χάσματι τύμβου.E quibus colligere est, quali formâ fuerint Iudaeorum sepulchra. Specus erat subt erraneus lapide structus et cameratus cum foramine desuper ad demittenda cadavera, quod lapide vice operculi claudebatur. Nec alterius generis aut formae fuisse liquet Graecorum Hypogaea. Aegyptii vero, licet cadavera sua non cremarent, quia odoribus ea condiebant, domi paud se, in conclavibus ei rei definitis, inclusos ligneis thecis vel loculis asservabant: nam periculum a foetore nullum. Herodot. ζυλίνους τύπους ἀνςθρωποειδέας vocat, sed et ςθῆκαι dicebantur. Aetius γλωςςόκομα nominat, Diodor. νεκροςθήκας: neque solum arculas, in quibus iacebant condita cadavera, sed etiam monumenta ipsa plurium arcarum capacia sic vocitârunt. Neque vero sepulchrum solum, sed et sepulchri locum, Monumentum denotat, qui plerumque huic rei sacratus erat muro clausus: ut in monumento Regillae,Γῆν ὅςςην περὶ τεῖχος ἐΰτροχον ἐςτεφάνωται.Atque hoc dicebatur munimentum sepulchri, ut in l. 38. D. de Religios. et sumptibus fun. Interdum vero solâ inscriptione sepulchri, demodo agri, qui ad monumentum pertinebat, cavebatur, Tot pedes in agro. Quo pertinent notae illae apud Valerium Probum IN FR. P. VI. LAT. VII. Item IN FR. P. XX. IN AGR. P. XX. In fronte pedes sex, latum septem. In fronte pedes viginti, in agro pedes viginti. Quem proin locum sepulchri, is qui fundum vendebat, saepenumero excipiebat, uti de Caelio Mantuano legimus, apud Virgil. aenigmate illô celebri, Dic quibus interris etc. de quo supra diximus in voce Loci, it. Memoria, ubi plura hanc in rem. Vide Salmas. ad Solin. p. 1206. et seqq. ut et hîc, praeter praedicta, passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.